- MANUS
- I.MANUSapud Quintilianum l. 5. c. 13. Ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere bis repetere oportuerit: sunt petitiones, seu captationes, vitationes et simulationes, in gladiatorum certamine; Imo et in Pyctarum. Valerius,Nunc exire levis missas, nunc mittere palmas.Idem l. 4.—— —— —— Nec spes effeta. sed ambaeIn pectus ocidere manus.Apud eundem Quintilianum l. 9. c. 1. occurrunt aversae, rectaeque manus. Ubi iterum de gladiatoribus: Namque uti in armorum certamine adversos ictus, et rectas ac simplices manus tim videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse, quam petas, artis est: Sic oratio, quae astu caret, pondere, mole et impulsu proeliatur. simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur, et arma avocare et velut nutu fallere. Ubi arma avocare eleganter is dicitur, qui collatô pede cum adversario, si quam corporis partem armis tectam et munitam observat, non in eam ictum dirigit, sed aliam se petere velle fingit; Tunc adversariô se aperiente et illam partem nudante, ut in aliam, quam peti videt, arma transferat, ibique se protegat: hic avocatis adversarii armis, repente et nec opinanter, non eam partem, cu minabatur ictum, sed eam, quam detegit adversarius, ferit, Vide supra in voce Fictio, et plura de his, apud, Spartian. in Hadriano c. 26.II.MANUSin talorum ludo, iactus ipse olim vocabatur; quamvis manus etiam, dicta pecunia, quam conferebat quisque post iactum infelicem. Ut facit Augustus Ep. ad Tiberium, quam Sueton. exhibet c. 71. Nam si quas manus remisi cuique, exegissem; et retinuissem, quod cuique donaevi, vicissim vel quinquaginta milia. Ubi manus est pecunia, quam quisque collusorum, post infeliciorem iactum, conferre tenebatur, quam Augustus se remisisse dicit. Unde Manuarium aes, apud A. Gellium l. 18. c. 13. i. e. pecunia, quasi ex pluribus manibus sive iactibus collecta. Vide Isaac. Casaubonum ad Sueton. loc. cit. nec non Iac. Oiselium IC. in A. Gellium.III.MANUSordinandis impostia, veteri Hebraeorum ritu, quem illi Ordinationem Presbyterorum dixêre. Originem eius a Mose derivant quem ita creasse non modo Iosuam, Numeror. c. 24. v. 23. sed itidem ante Septuaginta illos sibi in Synedrium Magnum adscitos, aiunt Magistri. Eô itaque utebantur olim in Presbyteris creandis, si videlicet ii praesentes essent, Absentes vero, intra Terram sanctam, per epistolam seu codicillô, etiam nuntiô ad creandos a creante, modo is etiam intra Terram esset, missô, rite creari seu ordinari poterant, adhibitis in epistola ac codicillo, verbis illis actûs creationis sollemnibus, Ecce sis ordinatus; et sit tibi potestasiudicandi etiam iudicia poenalia: Ego ordino te, sis ordinatus; quae pariter Manuum impositioni adhiberi solita, idque a saeculis vetustissimis. Quemadmodum hodieque, ubi dignitates aliquot tam civiles, quam militares, veluti Equitis Aurati, Doctoris, aliorum, quoties ritus sollennior fuerit adhibitus, non sine manuariis, pro locorum diversitate, ceremoniis aliquot a Principibus aliisve, quibus eas creandi facultas est, conferri solent, quae tamen interdum citra illas, verbis in diplomate seu codicillo conceptis, nec minus legitime sive praesentibus, sive absentibus conferuntur. Unde colligas, ex more Maiorum quidem, seu iure inter ipsos humanô, pro eorum, qui summae rerum praeerant arbitratu, introductô, hanc ceremoniam pependisse, non vero ex iure aliquo divino ad illam adhibendam fuisse adstrictos. Tametsi enim Moses l. c. ex praecepto divino Manus imposuerit Iosuae, adeoque eum in Presbyteratus dignitatem universalem ita ordinaverit, nihilominus non inde secutum est, ut Presbyteri aliqui, quasi iure illinc divinô, sic in posterum ordinarentur. Neque enim actum illum singularem a Numine sic imperatum, ritum, cui semper obligarentur, velut praeceptum perpetuum, introduxisse volunt: uti visum, et latius videbitur infra, ubi de Ordinandi ritu; item de Presbyteris. Vocant autem hanc Manuum Impositionem Semica. Et hic mos ab Hebraeis ad primos Christianos fluxit, apud quos non comparet ulla institutio Presbyterorum nova seu singularis, sed iuxta morem Iudaicum, qui etiam tunc Christianus et erat et sic dicebatur, creati sunt, quorum in Actis et epistolis sacris mentio est. Inter alia 1 Tim. c. 4. v. 14. Noli negligere gratiam Χάρισμα, seu donum, quod in te est, quae data est tibi per Prophetiam, μετὰ ἐπιθέσεως τῶ χειρῶν τοῦ πρεσβυτερίου, cum impositione manuum Presbyterii: ubi nomine Presbyterii, non nonsessum aliquem, collegium aut coetum Presbyterorum Christianum necessario, sed ipsam dignitatem seu officium Presbyterii, intelligi vult Seldenus, quasi dictum esset, Quae tibi data est per Prophetiam, cum manuum impositione, quâ creatus es Presbyter. Inprimis cum Paulus ipse, alibi de eadem gratia seu dono in Timotheo loquens, dicat expresse, 2. Epist. c. 1. v. 6. Ο῞ ἐςτιν ἐν σοι διὰ τῆς ἐπιθέσεως τῶ χειρῶν μου, Quod est in te per impositionem manuum mearum; quod quidem sonat, quasi Paulus ipse eum creâsset, non Presbyterorum coetus aliquis seu conseslus Presbyterii nomine signantius inter Christianos tunc notus. Nam Presbyterum unicum, alium potuisse creare, ex more Hebraeorum, qui tunc viguit, vetustô, receptissimum erat. Et certe de eodem Paulo et Barnaba legimus, Actor, c. 14. v. 23. Χειροτονήσαντες αὐτοῖς Πρεσβυτέρους κατ᾿ ἐκκλησίαν etc. Cum creâssent illis Presbyteros perEcclesias etc. Hinc Paulus ad titum, in Presbyterii dignitatem, ante creatum. c. 1. v. 5. Reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, καὶ καταςτήσῃς κατὰ πόλιν πρεσβυτέρους, et constituas per Urbes Presbyteros. Idemque ad Timotheum, 1 Ep. c. 5. v. 22. Χεῖρας ταχέως μηδενὶ ἐπιτίθει. Manus cito seu temere nemini impone. Qui nimirum hôc nomine, ad capita maxime illa singularia Iudaicae Theologiae verae seu Christianismi iam nascentis propaganda, constituendi erant, ita ex more Iudaico ordinabantur. Atque inolevit postea, ut Presbyteris ab Episcopis dignitate discriminatis, Presbyteros creare Episcopo quidem liceret unico, sed ut Episcopi creationi plures etiam Episcopi necessariô interesse deberent, Can. Apost. 1. et 2. et Syn. Nic. Can. 4. Quoquô autem modô eos rite creare seu constituere tunc significabat Χειροτονεῖν illud in Novo Testam. non suffragiô eligere, ut voluêre Viri aliquot magni. Quamvis enim vox haec, primario atque ex origine sua, manus ad assentiendum assensumque aperte praebendum ac indicandum protendere seu porrigere, Graecis significet; unde etiam Χειροτονία, pro ipsa Suffragiorum per manus porrectas latione satis illis obvia est: Tamen in Scriptorum illorum saeculis, tot annorum spatiis Novi Foederis scriptionem antevertentibus, non solum manum sic porrigere, verum etiam simpliciter decernere, constituere, ordinare, creare, eligere, significâsse Χειροτονεῖν palam est, quoniam scil per eiusmodi manuum usum tum constitui solebant ac decerni leges, tum Magistratus creari. Inde Chorus mulierum, apud Aristophan. Ecclesiazus.———— ὡς ἄν χειροτονῶμενΑ῞πανθ᾿ ὁπόσαν δέῃ ———————— ut decernamusOmnia, quae fieri oportet.Et Demostheni χειροτονεῖν Ταξιάρχους καὶ Στρατηγοὺς καὶ Φυλάρχους καὶ Ι῾ππάρχους, pro Centuriones, Duces, Tribunos. Magistros Equitum simpliciter creare, Philipp. I. ut alia omittam. E quibus manifestum, vocem hanc numquam significâsse aliam Manuum porrectionem, aut alia suffragia aliumve adsensum praeberi, quam eorum tantum ipsorum, de quibus expresse dicitur. Usurpabatur quidem tam, ὁ Δῆμος χειροτονε̑ι, Populus per suffragia constituit, quam Socratem, Platonem, Coriscum χειροτονε̑ι, ut de Barnaba et Paulo l. c. Et ubi sententiam suam singularis quisquam, aut sic bini tantum, praebere vellent, manum ex more invicem inter se, sicut et aliis, in adsensus signum, ut et in contractibus mutuo ineundis, porrigere satis tralatitium, etc. Neque vero vetustiori solum aevô, verum etiam ipsô Apostolorum tempore vocis χειροτονε̑ιν iste usus maxime obtinuit. Nimirum, ut χειραγωγε̑ιν seu manuducere et ὀικοδομε̑ιν seu aedificare, aliaquealiquot eiusmodi composita, simplicem ex usu induerunt dirigendi struendi, aliorumque id genus significationem, ratione vocum ipsarum, e quibus componuntur, habitâ nullâ (quod apud Scriptores est perquam obvium; unde compluries aedificare et aedificatio, in Novo Foedere, pro eo quod nec aedes nec τὸν ῏οικον proprie spectat) ita tum ante tum eôdem saeculô, quô scripsit Acta S. Lucas et dein perpetuo inducta est vox Χειροτονε̑ν significatione illâ simplici, ordinandi, constituendi, eligendi, sed non aliâ electione denotatâ, praeter eam, quâ usi funt ipsi, qui ordinârint,constituerint seu elegerint, Inde in versione veteri e LXX. qui pro Gap desc: Hebrew, quod extensum digitum denotat, habent χειροτονίαν, substituitur tantum ordnantio, Esai, c. 58. v. 9. Inde Graecis Scriptoribus, tam ipsis Apostolis coaevis, quam aliis, qui de ferendis apud Romanos legibus, et creandis Magistratibus aliisque in dignitatem evehendis loqui solent, χειροτονεῖν et χειροτονία pro eo, quod simpliciter est, constituere, creare, aut constitutio ac creatio. Cuiusmodi vocis huius usus, apud Appianum, qui sub Apostolorum exitum scripsit, srequentissimus est, ut in χειροτονίᾳ τῶ νόμων, Δημάρχων, Υ῾πάτων, latione Legum, creatione Tribunorum, Consulum etc. Neque obstat, quod per suffragia haec fierent, apud Romanos. Nam per suffragia in Comitiis alibique quid facere, manibus porrectis, aut eô modô, qui per χειροτονειν, ex origine sua primaria denotatur, Romanis non solum numquam receptum est, sed maxime etiam, qua Graeci id faciebant, improbatum, ut ex Cicerone discimus Orat. pro Flacco; unde insuper non iniquum est, ut existimemus, post devictam ab eis Graeciam (i. e. diu ante Acta Apostolorum scripta) legesque et mores Romanos illuc introductos, desiisse etiam, atque ut abrogatum evanuisse, apud Graecos ipsos, manuum sic porrigendarum ritum; manente nihilominus vocis χειροτονεῖν fignificatione illâ simpliciori. Hinc etiam Philo, Apostolis ipsis plane coaevus, de Iosepho, ὅτε βασιλέως ὕπαρχος ἐχειροτονεῖτο, Quando Regis vicarius est constitutus. Et, ubi Aaronem aMose constitutum ait Pontificem Max. de V. M. l. 3. adicit, eiusdem vero filios Ι῾ερεῖς ἐχειροτόνει, Sacerdotes creavit. Similiter Lucianus lib. περὶ τοῦ μὴ ῥαδίως πιςεῦσαι τῇ διαβολῇ, Alexandrum Magnum magnificentiae Hephaestionis funeri additum voluisse, ait, καὶ Θεὸν χειροτονῆσαι τὸν τετελευτηκότα, ut mortuum etiam Deum crearet, etc. Quantum vero ad usum vocis in Christianismo. praeter locum supra memoratum, simplex habetur semel tantum in Novo Foedere, ubi memoratur frater χειροτονηθεὶς ὑπὸ τῶ Ε῾κκλησιῶν, comes peregrinationis Paulinae, 2. Cor. c. 8. v. 19. quod recte vertitur, Ordinatus est, aut electus ab Ecclesiis. Imo, ipse Actorum conditor c. 10. v. 40. et 41. verba faciens de Christo, tertiâ die refurgente, dedit, inquit, eum Deus manifestum fieri non omni populo, sed μάρτυσι, τοῖς προκεχειροτονημένοις ὑπὸ τοῦ Θεοῦ, testibus praeordinatis a Deo etc. ubi manifestum est, vocem non aliâ notione usurpari, quam qua constitutionem aut ordinationem, aut electionem simpliciter ordinantis denotat, nullâ suffragiorum, aliorum ratione ominio habitâ. Atque hinc. apud Patres Graecos, in Synodorum Canonibus alibique perquam obvius est usus χειροτονίας, pro ordinatione Episcopi seu Presbyteri, seu Diaconi, nulla suffragiorum, praeter ipsorum, qui ordinant, habitâ ex vi vocis ratione. Et Graeci recentiores χειροτονῶ reddunt, Initio et sacros ordines impertior. Matthaeus quoque Cigala Cyprius in Synopsi Histor p. 67. de Mose, ait, manus Iosuae imponens ἐχειροτόνησεν creavit eum Principem poluli Israel, Idemque vocabulum eôdem sensu saepissime inde occurrit in Ritualibus Graecorum, ubi χειροτονεῖν et προχειρίζεςθαι synonyma habentur, qua de revide sis P. Arcudium de Coneord. Ecel. Or. et Occ. l. 6. c. 8. Ioh. Bapt. Catumsyritum in vera utriusque Eccl. Sacrum. concordia, c. 121. Isacium Habertum in Archierat. Iacobum Goar ad Eucholog. Bilsonum Episc. Wintoniensem de perp. Eccl. gubern. c. 7. Hug. Grotium de Imp. summar. Potestat. circa sacra c. 10. Alios, in quibus iam memoratis Viri etiam celebres sunt, qui de Manuum impositione, χειροτονίαν Pauli et Barnabae capiant. Et verum quidem est, χειροτονίαν seu creationem Presbyterorum sollennem perfici tunc non consuevisse, seu rarissime, sine hoc ritu. Interim non id aliter admittendum videtur, quam. si dicas, ipsum ordinationis actum integrum τῇ χειροτονίᾳ denotari adeqque ex accidenti item manuum impositionem: neque enim ipse actus χειροτονίας singularis ac per se sic Veteribus denotatus, ullibi reperitur. Vid. plura hanc in rem, apud Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Ebraeorum l. 1. c. 14. alibique: et de Manuum impositione duplici veterum Christianorum in Baptismo, supra voce Iusti de eadem adhibitâ in paenitentium reconcilatione infra voce Reconciliatio: de Manuum porro usu in S. Eucharistia, infra voce Partes; it. Scyphus, in iuramentis Veterum supra ubi de Iuramento: in precibus, ubi de Iunctis manibus precandi more, alibique passim; de nive, eaque percolatâ, admanus abluendas, adhibitâ, infra voce Nix: de Manibus Leomrtm. supra Leo: ursorum, dextrâ inprimis γλυκυτάτῃ ut Aelianus vocat, aliquid supra ubi de Branca ursina; plura infra voce Ursus. Alia supra ubi de compositis ex Χείρ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.